Hľadaný výraz: 1Krn 16,8-36, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 “ Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. 9 Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius. 10 Laudate nomen sanctum eius, laetetur cor quaerentium Dominum. 11 Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper. 12 Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius, 13 semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. 14 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. 15 Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem praecepit in mille generationes, 16 pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac. 17 Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum 18 dicens: “Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae”, 19 cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea. 20 Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum; 21 non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: 22 “Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari”. 23 Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius. 24 Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius. 25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos; 26 omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. 27 Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius. 28 Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; 29 date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto. 30 Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. 31 Laetentur caeli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”. 32 Tonet mare et plenitudo eius, exsultent agri et omnia, quae in eis sunt. 33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram. 34 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. 35 Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis. 36 Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum” ”. Et dixit omnis populus: “ Amen! ” et “ Laus Domino! ”.

1

mail   print   facebook   twitter